Cicero: Buch 3 13-16 Syntax
13
1
vobis, Quirites,quid senatus censuerit,
EXPONAM.
14
2
primum mihi gratiae verbis amplissimis AGUNTUR,quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata.
3
deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores,quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure LAUDANTUR.
4
atque etiam viro forti, collegae meo, laus IMPERTITUR,quod eos,
qui huius coniurationis participes fuissent,
a suis et a rei publicae consiliis removisset.
5
atque ea lenitate senatus EST USUS,ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re
publica conservata reliquorum mentes sanari posse arbitraretur.
15
6
atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine DECRETA EST,quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his DECRETA verbis EST:
"quod urbem incendiis, caede cives, Italiam bello liberassem."
7
quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur,hoc INTEREST,
quod ceterae bene gesta , haec una conservata re publica constituta est.
16
8
nunc quoniam, Quirites, sceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis,existimare DEBETIS omnes Catilinae copias, omnes spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse.