Caesar: Buch 3 Kapitel 20-21 Syntax
20
1
eodem fere tempore P. Crassus legatus in Aquitaniam PERVENIT.2
qui cum intellegeret in iis locis sibi bellum esse gerendum,ubi paucis ante annis legatus P. Valerius exercitu pulso interfectus esset,
non mediocrem sibi diligentiam adhibendam PUTABAT.
3
itaque re frumentaria provisa, multis praeterea viris fortibus ex provincia nominatim evocatis in Sotiatum fines exercitum INTRODUXIT.4
cuius adventu cognito Sotiates magnis coactis copiis equitatuque,quo plurimum valebant,
in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium COMMISERUNT, deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias,
quas in convalle collocaverant,
OSTENDERUNT.
5
hi nostros disiectos adorti proelium RENOVAVERUNT.21
6
PUGNATUM EST diu atque acriter,cum Sotiates superioribus victoribus confisi in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent,
nostri autem,
quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent,
perspici cuperent.
7
tandem confecti vulneribus hostes terga VERTERUNT.8
quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatum oppugnare COEPIT.9
illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem nostrum actis,ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt,
legatos ad Crassum MITTUNT,
seque in deditionem ut recipiat,
PETUNT.