Seneca: Buch 2 15 1-3 Syntax

1

1

mos antiquis FUIT, usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere:
"si vales,
bene EST; ego VALEO."

2

recte nos DICIMUS:
"si philosopharis,
bene EST."

3

valere enim hoc demum EST;
sine philosophia aeger EST animus:
corpus quoque,
etiam si magnas habet vires,
non aliter quam furiosi aut phrenetici validum EST.

2

4

ergo hanc praecipue valetudinem CURA, deinde et illam secundam,
quae non magno tibi constabit,
si volueris bene valere.

5

stulta EST enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi:
cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint,
nec vires umquam opimi bovis nec pondus AEQUABIS.

6

ADICE nunc,
quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est.

7

itaque quantum potes, CIRCUMSCRIBE corpus tuum et animo locum LAXA!

3

8

multa SEQUUNTUR incommoda huic deditos curae: primum exercitationes,
quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit; deinde copia ciborum subtilitas
IMPEDITUR.

9

ACCEDUNT pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati,
quibus ad votum dies actus est,
si bene desudaverunt,
si in locum eius,
quod effluxit,
multum potionis altius ieiuno iturae regesserunt.