Volltext anzeigen | |
177 D Die Witwe von Ephesos Mulier quaedam Ephesia maritum amatum amiserat. Cui monumentum maius aedificari iussit et corpus in sepulcro1 conditum more maiorum flere coepit. Quia mors mariti viduae2 maximo dolori erat, diutius3 in sepulcro mansit, quam religio postulavit. Dies noctesque vidua flens et cibos negans luctui se dabat. Eodem autem tempore duo scelerati ad illud sepulcrum crucibus affixi sunt4. Magistratus iusserunt militem eas cruces custodire5. Qui multa nocte vocem mulieris miserioris audivit et sepulcrum intravit. Statim causam doloris intellexit, mulieri consuluit, cibum vinumque attulit. Quae res viduae solacio erant. Muneribus militis acceptis mulier finem luctus fecit; post cenam res minus iam doluit. Etiam aliis rebus vidua nunc gaudebat. Portis sepulcri clausis6 miles totam noctem apud eam manebat. Prima luce miles sepulcrum reliquit et corpus de una cruce sublatum esse vidit. Supplicium gravissimum timens ad viduam cucurrit. Miser clamavit: „Furti7 damnabor, quod officium neglexi!“ Vidua autem, quia post maritum hunc quoque virum amatum amittere noluit, consilium magnae audaciae cepit. Paulo post nulla in cruce corpus defuit – sepulcrum autem vacuum8 erat. 1 sepulcrum Grab(mal) 2 vidua Witwe 3 diūtius: Komp. zu diū 4 crucī affīgere (PPP affīx um) ans Kreuz schlagen 5 cūstodīre: Verb zu cūstōs 6 clausum: PPP zu claudere 7 fūrtum Diebstahl 8 vacuus, a, um leer T Die Wunderprovinz Kleinasien 3 6 9 12 15 18 21 24 27 30 33 36 39 Nu r z P rü fzw ec ke n Ei ge nt um d es C .C .B uc hn er V er la gs | |
![]() « | ![]() » |
» Zur Flash-Version des Livebooks |