fit sermo inter eos et invitatio, ut Graeco more biberetur.
2
hortatur hospes, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque convivium.
3
postquam satis calere res Rubrio visa est: "Quaeso," inquit, "Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari iubes?"
4
homo, qui et summa gravitate et iam id aetatis et parens esset, obstipuit hominis improbi dicto.
5
instat Rubrius.
6
tum ille, ut aliquid responderet, negavit moris esse Graecorum, ut in convivio virorum accumberent mulieres.
7
hic tum alius ex alia parte: "Enim vero ferendum hoc quidem non est; vocetur mulier!"
8
et simul servis suis Rubrius, ut ianuam clauderent et ipsi ad fores adsisterent, imperat.
67
9
ubi ille intellexit id agi atque id parari, ut filiae suae vis adferretur, servos suos ad se vocat.
10
his imperat, ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat aliquis, qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet.
11
clamor interea fit tota domo; inter servos Rubri atque hospitis iactatur domi suae vir primarius et homo honestissimus; pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio ipso Philodamus perfunditur.
12
haec ubi filio nuntiata sunt, statim exanimatus ad aedes contendit, ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret.