Cicero: Buch 2 1 66f Syntax

66

1

FIT sermo inter eos et invitatio,
ut Graeco more biberetur.

2

HORTATUR hospes, POSCUNT maioribus poculis, CELEBRATUR omnium sermone laetitiaeque convivium.

3

postquam satis calere res Rubrio visa est:
"QUAESO", INQUIT , "Philodame, cur ad nos filiam tuam non intro vocari IUBES?"

4

homo,
qui et summa gravitate et id aetatis et parens esset,
OBSTIPUIT hominis improbi dicto.

5

INSTAT Rubrius.

6

tum ille,
ut aliquid responderet,
NEGAVIT moris esse Graecorum,
ut in convivio virorum accumberent mulieres.

7

hic tum alius ex alia parte: "enim vero FERENDUM hoc quidem non EST; VOCETUR mulier!"

8

et simul servis suis Rubrius,
ut ianuam clauderent et ipsi ad fores adsisterent,
IMPERAT.

67

9

ubi ille intellexit id agi atque id parari,
ut filiae suae vim adferretur,
servos suos ad se VOCAT.

10

his IMPERAT,
ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat aliquis,
qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet.

11

clamor interea FIT tota domo;
inter servos Rubri atque hospitis IACTATUR domi suae vir primarius et homo honestissimus;
pro se quisque manus ADFERT;
aqua denique ferventi a Rubrio ipso Philodamus PERFUNDITUR.

12

haec ubi filio nuntiata sunt,
statim exanimatus ad aedes CONTENDIT,
ut et vitae patris et pudicitiae sororis succurreret.