igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano.
2
sed Metello iam antea experimentis cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse.
3
itaque legatos alium ab alio divorsos adgreditur ac paulatim temptando, postquam opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxume vivom aut necatum sibi traderent.
4
ceterum palam, quae ex voluntate forent, regi nuntiari iubet. 5
deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant.
6
ex oppidis praefecti regis obvii procedebant parati frumentum dare, conmeatum portare, postremo omnia, quae imperarentur, facere.
7
neque Metellus idcirco minus munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere.
8
itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat; in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum iis permixti velites equitatus hostium propulsarent.
9
nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum erat, ut, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.