Sallust: Kapitel 46 2-9 Syntax

1

igitur legatos ad consulem cum suppliciis MITTIT,
qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano.

2

sed Metello iam antea experimentis COGNITUM ERAT genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum esse.

3

itaque legatos alium ab alio divorsos ADGREDITUR ac paulatim temptando,
postquam opportunos sibi cognovit,
multa pollicendo PERSUADET,
uti Iugurtham maxume vivom aut necatum sibi traderent.

4

ceterum palam,
quae ex voluntate forent,
regi nuntiari IUBET.

5

deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam PROCEDIT,
ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant.

6

ex oppidis praefecti regis obvii PROCEDEBANT parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia,
quae imperantur,
facere.

7

neque Metellus idcirco minus munito agmine INCEDERE, late EXPLORARE omnia, illa deditionis signa ostentui CREDERE.

8

itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos ERAT; in postremo C. Marius legatus cum equitibus CURABAT, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium DISPERTIVERAT,
ut cum iis permixti velites equitatus hostium propulsarent.

9

nam in Iugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum ERAT,
ut, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur.